- TENTUGAL
- TENTUGALnomen Familiae, in Portugallia, illustris, cum titulo Comitivae, quae Bragantinae Stirpis ramus est. Hanc enim cum orsus esset Alphonsus, Dux Bragantiae, Ioannis I. Regis filius nothus, ex filio eius Ferdinando I. tres lineae originem habuerunt. Primus nempe, Ferdinandus II. Ducalem Familiam (quae iam Regnum tenet) continuavit, tertius vero Alfonsus, Comites de Faro, Odemira atque Vimiero, cognomin. de Faro et Norogna, prosevit. At medius Alvarus Dn. de Ferreira, numerosae posteritatis sator fuit: In qua, prae aliis, cum nomine de Mello, Marchiones de Ferreira atque Comites de Tentugal, hîc memorandi. Alvarus enim is, et Philippa de Mello genuit Rodericum de Mello Marchionem Ferreira Comitem de Tentugal, cuius pronepos Franciscus de Mello Marchio de Ferreira, Comes de Tentugal obiit A. C. 1645. post geminum matrimonium, cum Maria primum Osoria, inde Ioanna Pimentellia, contractum. Vide supra in voce Mello, et Philipp. Iacob. Spenerum, Arte Heraldic. Tom. II.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.